라틴어 문장 검색

At ille stultus, dum vult vocem ostendere, Emisit lato ore caseum, quem celeriter Dolosa vulpes avidis rapuit dentibus.
하지만 어리석은 그 까마귀는, 자신의 목소리를 자랑하고싶어서, 입을 넓게 벌려 치즈를 떨어뜨렸고, 교활한 여우는 재빠르게 탐욕스러운 이빨로 그것을 낚아챘다. (파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Vulpes et corvus.6)
Maximum remedium irae mora est.
분노의 가장 좋은 치료법은 시간이다. (세네카, 노여움에 대하여, Liber II 158:1)
Mora omnis odio est, sed facit sapientiam.
늦춰짐은 모두 미움 받지만 지혜를 만든다. (푸블릴리우스 시루스, 격언집, 311)
Quadam itaque nocte, avunculo eius absente, sicut nos condixeramus, eam de domo avunculi furtim sustuli et in patriam meam sine mora transmisi;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 6:12)
Morosa namque dilatio pereuntis solet amoris indicare praesagia, et modica consuevit mora eventus mutare fortunae;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, D. 귀족남성이 중류층 여성과 나누는 이야기 12:5)
Quoniam cunctorum iustas tenemur exaudire petitiones, et nullis digna quaerentibus nostrum decet denegari auxilium, maxime ubi in amoris oberrantes articulis nostro postulant arbitrio revocari, quod litterarum vestrarum series indicavit, cuiuslibet intensae dilationis mora reiecta, diligenti sollicitudine suo curavimus effectui mancipare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 25:2)
Quorum uterque morae cuiuslibet intermissione reiecta propriam sibi partem elegit, et uterque potiorem se partem elegisse fatetur et altero se digniorem in amoris perceptione pro dignioris partis electione contendit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 40:5)
Nam etsi tanto carnis ardore vexeris, ut corporis continentia nimis res videatur difficilis, si [merito] mihi volueris consulenti parere, et continentiae carnis sine mora et pudicitiae tibi facilis erit amplexus, et carnis voluptatem sine magna poteris difficultate repellere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 21:3)
'Tolle moras, semper nocuit differre paratis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 34:9)
Opus relinquens eripe te morae,
(JOSEPHUS ADDISON, D. D. HANNES, INSIGNISSIMUM MEDICUM ET POETAM 1:2)
Fatalem quoties gruibus distrinxerat ensem, Truncavitque alas, celerique fugam absulit hosti!
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 9:3)
At si forte globum, qui misit, spectat inertem Serpere, et impressum subito languescere motum, Pone urget sphaerae vestigia, et anxius instat, Objurgatque moras, currentique imminet orbi.
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 4:1)
Quis lune motus, que solis spera, quis orbis Mercurii Venerisque semita, que uia Martis, Que mora Saturnum retinet;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:13)
Non meat, immo uolat nec enim discrimine passus Inscribit terram nec gramen curuat eundo, Sed celeri cursu terram delibat euntis Passus et in terra uestigia nulla relinquit, Sed leuis aura suos stupet inuenisse volatus Miraturque sui Boreas torpescere cursum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 6:3)
Hoc speciale sibi retinet propriumque reseruat, Quod celer ad potum non obliuiscitur escam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 12:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION